II. ii T. MACCI PLAVTI
nam quod scio omne ex hoc scio. Ca. operam ut det.
Pa. dabit.—
Ca. facit hic quod pauci, ut sit magistro | opsequens.
da mi igitur operam. Co. tam etsi non noui, dabo. 10 Ca. hac nocte in somnis uisus sum uiderier 260
procul sedere longe a me Aesculapium,
neque eum ad me adire neque me magni pendere
uisumst. Co. item alios deos facturos scilicet :
sane illi inter se congruont concorditer. 15 nihil est mirandum melius si nihil fit tibi, 265
namque incubare satius te fuerat Ioui,
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Ca. siquidem incubare uelint qui peiierauerint,
locu' non praeberi potis est in Capitolio. 20 Co. hoc animum aduorte : pacem ab Aesculapio 270
petas, ne forte tibi eueniat magnum malum,
quod in quiete tibi portentumst. Ca. bene facis.
ibo atque orabo. — Co. quae res male uortat tibi ! — ■
Pa. pro di inmortales, quem conspicio ? quis illic est ? 25 estne hic parasitus qui missust in Cariam ? 27$
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius !
Ph. quid istic clamorem tollis ? Pa. parasitum tuom
uideo currentem ellum usque in platea ultuma.
hinc auscultemus quid agat. Ph. sane censeo.
iii Cvrcvlio Phaedromvs Palinvrvs
Cv. Date uiam mihi, noti [atque] ignoti, dum ego hic 280
officium meum
257 vel det ? (interrogative) 258 s. magistero Leo : vi.x
magistr6 sit fort. ut magistrost opsequens ! 260 tuerier
Lambimts ' scripturae veteris obscura vestigia secutus (an codicis 7*?) : uidere ego (?) Leo 265 sit P E 267 auxilium B 271 vel
fort' euenat Fleckeisen 274-6 coquo continuat cod. 274 antehunc " v. scaenae initium periisse credit Fleckeisen quis Pylades, Seyffert [Berl. Phil. Woch. 13, 278) : qui cod. 276 heus (exi) Camerarius 277
quid Ital. : qui cod. 278 uide occurrentem cod. eccillum Mueller,
cui hiatus ante ellum displicet 280 atque del. Bentley (cfadAul. 784)
�� �