Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/351

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO II. i

230 Ca. estne hic Palinurus Phaedromi ? Pa. quis hic est homo 15

cum conlatiuo uentre atque oculis herbeis ?

de forma noui, de colore non queo

nouisse. iam iam noui : leno est Cappadox.

congrediar. Ca. salue, Palinure. Pa. o scelerum caput, 235 salueto. quid agis ? Ca. uiuo. Pa. nempe ut dignus es ? 20

sed quid tibi est ? Ca. lien enicat, renes dolent,

pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,

radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.

Pa. tum te igitur morbus agitat hepatiarius. 240 Ca. facile est miserum inridere. Pa. quin tu aliquot dies 25

perdura, dum intestina exputescunt tibi,

nunc dum salsura sat bonast : si id feceris,

uenire poteris intestinis uilius.

Ca. lien dierectust. Pa. ambula, id lieni optumumst. 245 Ca. aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. 30

potin cdniecturam facere, si narrem tibi

hac nocte quod ego somniaui dormiens ?

Pa. uah ! solus hic homost qui sciat diuinitus.

quin coniectores a me consilium petunt : 250 quod eis respondi, ea omnes stant sententia. 35

Cocvs Palinvrvs Cappadox ii

Phaedromvs Co. Palinure, quid stas ? quin depromuntur mihi quae opu' sunt, parasito ut sit paratum prandium quom ueniat? Pa. mane sis, dum huic conicio somnium. Co. tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. 255 Pa. fateor. Co. abi, deprome. Pa. age tu interea huic 5

somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.

230 esne cod. (estne f) 236 liene negat cod. Varronis de L. L. 7, 60: lien necat cod. 239 v. ■z^post hitnc posuit Acidalitis. huicloco Goetz ascribit verba Sereni Sammonici v. 425 ' dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni ' 242 salsura an saltura incert. cod. 244

dierectust Camerarius : dieructus cod. 253 ueniet B ante corr.

�� �