I. iii T. MACCI PLAVTI
Ph. ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam
sinam in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem. Pl. facito ut memineris. tene etiam, priu' quam hinc abeo, 210
sauium. Ph. siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius
persequar. 55 quando ego te uidebo ? Pl. em istoc uerbo uindictam para : si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio peruincas tuo. bene uale. — Ph. iamne ego relinquor? pulchre, Palinure,
occidi. Pa. egoquidem, qui et uapulando et somno pereo. Ph. 215
sequere me. —
��ACTVS II II. i Cappadox Palinvrvs
Ca. Migrare certumst iam nunc e fano foras,
quando Aesculapi ita sentio sententiam
ut qui me nihili faciat nec saluom uelit.
ualetudo decrescit, adcrescit labor ; 5 nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, 220
geminos in uentre habere uideor filios.
nil metuo nisi ne medius dirrumpar miser.
Pa. si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem. iopaues parasitus quia non rediit Caria : 225
adferre argentum credo ; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo
quin reciperet se huc essum ad praesepem suam.
Ca. quis hic est qui loquitur? Pa. quoiam uocem ego audio?
228 suam testantur Charisius 59, Nonius 218 : suum cod.
�� �