Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/35

Haec pagina emendata est


 qui hoc noctis a portu       164a
 ingratiis excitauit.       164b
 nonne idem huc luci me mittere potuit?[1]       165
 opulento homini hoc seruitus dura est,
 hoc magi’ miser est diuiti’ seruos:

noctesque diesque adsiduo satis superque est
quod facto aut dicto adest opus, quietu’ ne sis.[2]
ipse dominu’ diues operis, [et] laboris expers,[3]       170
quodquomque homini accidit lubere, posse retur:
aequom esse putat, non reputat labori’ quid sit,
 nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.[4]
 ergo in seruitute expetunt multa iniqua:
 habendum et ferundum hoc onust cum labore.       175
 Me. satiust me queri illo modo seruitutem:
 hodie qui fuerim liber, eum nunc
 potiuit pater seruitutis;
 hic qui uerna natust queritur.[5]
So. sum uero uerna uerbero: numero mihi in mentem fuit[6]       180
dis aduenientem gratias pro meritis agere atque adloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,[7]
aliquem hominem adlegent qui mihi aduenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.[8]
Me. facit ille quod uolgo hau solent, ut quid se sit dignum sciat.       185
So. quod numquam opinatus fui neque alius quisquam ciuium
sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi.[9]

  1. 165 hoc cod., antiqua forma
  2. 169 quod Mueller : quo cod. opus aut d. adeost (Lachmann) Havet
  3. 170 vel ips’ dominus et del. Havet
  4. 173 post 160 iteratus (ii. 6, p. 103)
  5. 179 fort. queretur?, ut bacchius fiat
  6. 180 numero testatur Nonius 352 : nunc uero cod. : num numero Leo
  7. 182 gratiam Rein, Langen (‘Beitraege’ ii) : gratias cod. (cf. 181)
  8. 184 qui cod. (quae PE)
  9. 187 domi testatur Nonius 498 : domum cod.