Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/347

Haec pagina nondum emendata est

CVRCVLIO I. ii

145 Ph. quid si adeam ad fores atque occentem ? Pa. si lubet,

neque uoto neque iubeo, quando ego te uideo immutatis moribus esse, ere, atque

ingenio. Ph. pessuli, heus pessuli, uos saluto lubens, 55

uos amo, uos uolo, uos peto atque opsecro, gerite amanti mihi morem, amoenissumi, 150 fite caussa mea ludii barbari,

sussilite, opsecro, et mittite istanc foras quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. 60

hoc uide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commouent se ocius ! 155 re spicio nihili meam uos gratiam facere.

sedtace,tace! Pa. taceohercleequidem. Ph. sentiosonitum. tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt. 65

Leaena Palinvrvs Planesivm iii

Phaedromvs

Le. Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum

cardinum, ne quae hic agimus eru' percipiat fieri, mea Planesium. 160 mane, suffundam aquolam. Pa. uiden ut anus tremula

medicinam facit? eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant. Pl. ubi tu's qui me conuadatu's Veneriis uadimoniis ? 5

sisto ego tibi me et mihi contra itidem ut sistas suadeo. Ph. adsum ; nam si apsim, hau recusem quin mihi male

sit, mel meum. 165 Pl. anime mi, procul (a me) amantem abesse hau con-

sentaneumst.

150 Iudii Saracenus : lidi cod. {i.e. lydii) 155 vel specio 156

st Muretus (\. 8, p. 27) equidem Flcckeisen : quidem cod. 158

forum cod. 159 quae] quod P BD i6r aquam suspectum

163 (tu te) ut Fleckeisen, sed eg6 tibi placet : (te) ut Ital. 165 a

me add. Mueller (Rhein. Mus. 54, 388) mi (me) Ital.

PLAVT. I 21

�� �