Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/344

Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

nomen Leaenaest, multibiba atque merobiba.

Pa. quasi tu lagoenam dicas, ubi uinum Chium

solet esse. Ph. quid opust uerbis ? uinosissuma est ; 80 eaque extemplo ubi (ubi) uino has conspersi fores, 80

de odore adesse me scit, aperit ilico.

Pa. eine hic cum uino sinus fertur ? Ph. nisi neuis.

Pa. nolo hercle, nam istunc qui fert adfiictum uelim ;

ego nobis [afjferri censui. Ph. quin tu taces ? 85 si quid super illi fuerit, id nobis sat est. 85

Pa. quisnam istic fiuuiust quem non recipiat mare ?

Ph. sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi opsequens.

Pa. ita faciam. Ph. agite bibite, festiuae fores ;

potate, fite mihi uolentes propitiae. 90 Pa. uoltisne oliuas, [aut] pulpamentum, [aut] capparim ? 90

Ph. exsuscitate uostram huc custodem mihi.

Pa. profundis uinum : quae te res agitant ? Ph. sine.

uiden ut aperiuntur aedes festiuissumae ?

num muttit cardo ? est lepidus. Pa. quin das sauium ? 95 Ph. tace, occultemus lumen et uocem. Pa. licet. 95

ii Leaena Phaedromvs Palinvrvs

Le. Flos ueteris uini meis naribus obiectust,

eiius amor cupidam me hiic prolicit per tenebras. 96^-97

ubi ubi est, prope me est. euax, habeo ! 97 a salue, anime mi, Liberi lepos.

5 ut ueteri' uetu' tui cupida sum ! 98 a

nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est,

tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, 100

tu crocinum et casia es, tu telinum, 101-2

nam ubi tu profusu's, ibi ego me peruelim sepultam. 103-4

77 est leene cod. : trai. Fleckeisen 80 ubiubi scripsi : ubi cod. :

ubi (ego) Guietus 84 n. ferri Bentley : fort. adferri n. 90

v aut utrumquc del. Muretus 93 ut del. Bentley, rhythmi causa

g8 a uetus tui (vel tis) Spengel : uetusti cod. 100 stacte cod.

(cf. Most. 309 stacte pro stacta) < 102 telinum, sup. scr. ptellium

(i. e. bdellium), cod.

�� �