Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/342

Haec pagina nondum emendata est


I. i T. MACCI PLAVTI

Pa. numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo

facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome ? 25 num tu pudicae quoipiam insidias locas 25

aut quam pudicam oportet esse ? Ph. nemini ;

nec me ille sirit Iuppiter ! Pa. ego item uolo.

ita tuom conferto amare semper, si sapis,

ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro. 30 semper curato ne sis intestabilis. 30

Ph. quid istiic est uerbi ? Pa. caute ut incedas uia : 32

quod amas amato testibus praesentibus. 31

Ph. quin leno hic habitat. Pa. nemo hinc prohibet nec

uotat

quin quod palam est uenale, si argentum est, emas. 35 nemo ire quemquam publica prohibet uia ; 35

dum ne per fundum saeptum facias semitam,

dum ted apstineas nupta, uidua, uirgine,

iuuentute et pueris liberis, ama quidlubet.

Ph. lenonis hae sunt aedes. Pa. male istis euenat ! 40 Ph. qui ? Pa. quia scelestam seruitutem seruiunt. 40

Ph. obloquere. Pa. fiat maxume\ — Ph. etiam taces ?

Pa. nempe obloqui me iusseras. Ph. at nunc uoto.

ita uti occepi dicere : ei ancillula est.

Pa. nempe huic lenoni qui hic habitat ? Ph. recte tenes. 45 Pa. minu' formidabo, ne excidat. Ph. odiosus es. 45

eam uolt meretricem facere. ea me deperit,

ego autem cum illa facere nolo mutuom.

Pa. quid ita ? Ph. quia proprium facio : amo pariter simul.

Pa. malu' clandestinus est amor, damnumst merum.

23 generi cod. 26 esse oportet cod. : trai. Pylades {cf. Jonrn.

Phil. 26, 295) 27 sirit Murctus : sinit cod. 32 post 31

cod. (ii. 6) : transposuit Bothe 31 amato Carnerarius ; ama

cod. 33 hinc Ital. : huic (P E ) an hic (B) incert. cod. 36

faciat Fleckeisen 43 ita Muretus : id cod. : sed ita Reiz 44

habet Bothe 45 excidat Lambinus : exedat cod. (pro excedat,

antiqua orthographia) 46 (at) ea^Fleckeisen, cui hiatus in pausa

displicet

�� �