Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/341

Haec pagina nondum emendata est


ACTVS I

Palinvrvs Phaedromvs I. i

Pa. Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras

cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome ?

Ph. quo Venu' Cupidoque imperat, suadetque Amor :

si media nox est siue est prima uespera, 5 si statu', condictus cum hoste intercedit dies, 5

tamen est eundum quo imperant ingratiis.

Pa. at tandem, tandem — Ph. tandem es odiosus mihi.

Pa. istuc quidem nec bellum est nec memorabile :

tute tibi puer es, lautus luces cereum. io Ph. egon apicularum opera congestum non feram 10

ex dulci oriundum melculo dulci meo ?

Pa. nam quo te dicam ego ire ? Ph. si tu me roges,

dicam ut scias. Pa. si rogitem, quid respondeas ?

Ph. hoc Aesculapi fanum est. Pa. plus iam anno scio. 15 Ph. huic proxumum illud ostiumst oculissumum. 15

salue, ualuistin ? Pa. ostium occlusissumum,

caruitne febris te- heri uel nudiustertius

et heri cenauistine ? Ph. deridesne me ?

Pa. quid tu ergo, insane, rogitas ualeatne ostium ? 20 Ph. bellissumum hercle uidi et taciturnissumum, 20

numquam ullum uerbum muttit : quom aperitur tacet,

quom illa noctu clanculum ad me exit, tacet.

1 hoc cod. Charisii 112, codd. Diom. 441 : hac cod. 3 cupi-

doque codd. Nonii 421, schol. Verg. A.\, 194 ; cupidocoa?. imperant Pyladcs suadet B l , schol. Verg. 6 imperant cod. Fcsti 314 :

imperat cod. 10 egon] ego nam codd. Prisciani 1, 107 con-

gestum opera Bolhe 11 melliculo cod. (cf. Cas. 837 melliculum

pro melculum P) 12, 13 si . . . scias Palinaro continuat cod., ut vid. 13 si (ego) Bosscher ' de Curc.' 4 15-16 Huic . . est ocul. ost.

Amicae (ex Fest. 178) (Pa. mihi uidetur occlus.) Ph. Salue . . (usque) ocul. ost. Goetz 15 ostiumst Fleckeisen : ostium cod. oculis-

simum Festus 178 (c/. Pau/us Diac.) : occlusissimum cod. (ex v. 16) 22 cumqne Pylades ,cui hiatus quom | illa displicet: an et quom? (praec. et)

�� �