Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/34

Haec pagina emendata est


nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo usque ⟨hic⟩ in petaso pinnulas;[1]
tum meo patri autem torulus inerit aureus
sub petaso: íd signum Amphitruoni non erit.       145
ea signa nemo ⟨homo⟩ horum familiarium[2]
uidere poterit: uerum uos uidebitis.
sed Amphitruonis illi[c] est seruos Sosia:
a portu illic nunc ⟨huc⟩ cum lanterna aduenit.[3]
abigam iam ego illunc aduenientem ab aedibus.[4]       150
adeste: erit operae pretium spectantibus[5]
Iouem et Mercurium facere hic histrioniam.[6]


ACTVS I

I i

Sosia   Mercvrivs

So. Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior,
iuuentútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
quid faciam nunc si tresuiri me in carcerem compegerint?       155
ind’ cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec caussam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili
siet, nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
itaquasi incudem memiserum hómines octoualidi caedant:       160
 ita peregre adueniens[7]
 hospitio puplicitus accipiar.
 haec eri inmodestia
 coegit me,

  1. 143 hic add. Fleckeisen
  2. 146 homo add. (?) Ritschl, sed cf. Seyffert (Berl. Phil. Woch. 16, 11)
  3. 149 huc add. Camerarias
  4. 150 illum cod.
  5. 151 adeste erit Palmerius : adest ferit cod. (F pro E) p. hic sp. cod. (cf. ad v. 152)
  6. 152 hic Hermann : om cod. (cf. ad v. 151)
  7. 161 sqq. de versuum divisione cf. Prisc. de metr. Ter. 3, 421 K