Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/338

Haec pagina nondum emendata est

IV. it T. MACCI PLAVTI CISTELLARIA

105 Ph. tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi, abeamus intro. sed quid (est) nomen tuae dominae ? Ha, Melaenis. Ph. i prae, iam ego te sequar. —

��ACTVS V

V. i Demipho Lampadio

De. Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur

per uias mihi esse filiam inuentam ? et Lampadionem med in foro 775 quaesiuisse aiunt. La. ere, unde is ? De. ex senatu. La.

gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius. De. enim non placet. 5 nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos. sed quid istuc est ? La. propera ire intro huc ad adfinem

tuom, filiam tuam iam cognosces intus. ibidem uxor tua est. 780

abi cito. De. praeuorti hoc certumst rebus aliis omnibus. —

C ater v A

Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad uos exeant : 10 nemo exibit, omnes intus conficient negotium. ubi id erit factum, ornamenta ponent ; postidea loci qui deliquit uapulabit, qui non deliquit bibet. 785

nunc quod ad uos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.

772 est add. Studemund 775 filiam mihi esse Ussing et]

etiam Schoell me cod. 776 undi is P^ 777 enim Bothe :

etenim cod. 779 ad finem cod. (ad affinem J)

�� �