Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/337

Haec pagina nondum emendata est

CISTELLARIA IV. ii

tecum uolo : sociam te mihf adopto ad meam salutem. 745 Ha. quid istuc negoti est ? aut quis es ? Ph. ego sum illius

mater, quae haec gestitauit. Ha. hicine tu ergo habitas? Ph. 80

hariolare.

sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.

eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.

Ha. mea haec erilis gestitauit filia. 750 La. mentiris, nam mea gestitauit, non tua.

Ph. ne obloquere. La. taceo. Ph. mulier, perge dicere. 85

ubi ea est quae gestitauit ? Ha. hic in proxumo.

Ph. istic quidem edepol mei uiri habitat gener.

La. ne obloquere rusus. Ph. perge porro dicere. 755 quot annos nata dicitur ? Ha. septemdecim.

Ph. mea est. La. east : u(t numer)us annorum attulit. 90

Ha. quid ? qua(esti partem dimid)iam quaero meam.

La. at po(l ego, quoniam tres) sunt, quaero tertiam.

Ph. quod quaeritabam, filiam inueni meam. 760 Ha. aequom est (reponi) per fidem quod creditum est,

ne bene merenti sit malo benignitas. 95

nostra haec alumna est, tua profecto filia :

et redditura est tuam tibi, et ea gratia

domo profecta est. ceterum ex ipsa, opsecro, 765 exquaeritote : ego serua sum. Ph. aequom postulas.

Ha. illius ego istanc esse malo gratiam. ioc

sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.

Ph. quid fit, Lampadio ? La. quod tuom est teneas tuom.

Ph. at me huius miseret. La. sic faciundum censeo : 770 da isti cistellam et intro abi cum istac semul.

745 quis est cod. 753 vel Isti habitabat Schoell Lampadionis verba [in gener desinentia i) intercidisse credit Camerarius 756 sitppl. Camerarius : uiuam n. Leo 757 snppl. Schoell 758 suppl.

Schoell : at po(l ego, quom duae ad)sunt Ussing 760 rep. suppl.

Leo 762 alumna Valla : calumnia cod. post hunc v. lacunam

sign. Seyffert 766 istanc esse Camerarius : istam necesse cod.

770 vel da istic

�� �