CISTELLARIA III. i
ACTVS III
Melaenis Selenivm Alcesimarchvs III. i
Me. Rem elocuta sum tibi omnem ; sequeren, mea Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea ? quamquam inuita te carebo, animum ego inducam tamen ut illud (quod minu' meam) quam tiiam in rem bene con-
ducat consulam. 635 nam hic crepundia insunt, quibu'cum te illa olim ad me 5
detulit, quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius. accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pulta illas fores. dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius. 639-40 Al. recipe me ad te, Mors, amicum et beniuolum. Sel.
mater mea, periimus miserae. Al. utrum hac me feriam an ab laeua 10
latus ? Me. quid tibi est ? Sel. Alcesimarchum non uides ? ferrum
tenet. Al. ecquid agis ? remor&re. lumen linque. Sel. amabo,
accurrite, ne se interemat. Al. o Salute mea salus salubrior, 645 tu nunc, si ego uolo seu nolo, sola me ut uiuam facis.
Me. hau uoluisti istuc seuerum facere. Al. nil mecum tibi, 15 mortuos tibi sum : hanc ut habeo certum est non amittere ; nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est
dare.
631 sequerem (sequere me B 3 ) mea cod. : sequere hac me Seyffert 633 (in)an. Mueller (Rhein. Mus. 54, 387") 634 suppl. Seyffert :
ut il. tuam quod quam meam in rem Mueller ibid. 637 has liscas
cod. post nomen aliquid intercidisse (ab s(ed) incipiens) propter v.
713 sq. coniecit Seyffert 641 hac me] hacine Brix 642 tenet
Bothe : tenenst cod. ut vid., fort. recte 645 sola me an me soia
incert. cod. 646 istunc cod. 648 adglutinandum cod. (-am/)
plavt. 1 20
�� �