Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/330

Haec pagina nondum emendata est

II. iii T. MACCI PLAVTI

La. is ipsust. Me. eho tu, quam uos igitur filiam 60 nunc quaeritatis alteram ? La. ego deicam tibi :

non ex uxore natam, uxoris filiam.

Me. quid istuc est uerbi ? La. ex priore muliere 605

nata, inquam, meo ero est filia. Me. certe modo

huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam. 65 La. huius ergo quaero. Me. quo modo igitur, opsecro,

haec est prior quae nupta nunc est ? La. conteris

tu tua me oratione, mulier, quisquis es. 610

medioxumam quam duxit uxorem, ex ea

nata est haec uirgo Alcesimarcho quae datur. 70 ea uxor diem obiit. iam scis? Me. teneo istuc satis.

sed ego illud quaero confragosum, quo modo

prior posterior sit et posterior sit prior? 615

La. prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,

priu' grauida facta est priu'que peperit filiam ; 75 eam postquam peperit, iussit paruam proici :

ego eam proieci. alia mulier sustulit.

ego inspectaui. erus hanc duxit postibi. 620

eam minc puellam filiam eiius quaerimus.

quid nunc supina susum caelum conspicis ? So Me. i nunciam istuc quo properabas, nil moror.

nunc intellexi.- La. dis hercle habeo gratiam,

nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres. — 625

Me. nunc mihi bonae necessust esse ingratiis,

quamquam esse nolo. rem palam esse intellego : 85 nunc egomet potius hanc inibo gratiam

ab illis quam illaec me indicet. ibo domum,

atque ad parentes redducam Selenium. — 630

602 vel ipsus [est] 605 uerbis cod. 606 filia est Camerarius

certe Camcrarius : certo cod. contra morem Plautinum 608 ego

cod. itt vid. 615 et del. Merula 619 aliena Schoell 620

duxit erus hanc Schoell 623 Ei cod. (antiqua forma) 626 vel

v necessumst 630 reduco B

�� �