Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/329

Haec pagina nondum emendata est


CISTELLARIA II. iii

Ph. quoi illam dedisset exquisisse oportuit. 575 La. quaesiui, et dixit meretrici Melaenidi.

Me. meum elocutust nomen, interii (oppido) !

La. ubi elocuta est, ego continuo [anum] interrogo ; 35

' ubi habitat?' inquam 'duce ac demonstra mihi.'

' auecta est ' inquit ' peregre hinc habitatum.' Me. obsipat 580 aquolam. La. ' quo auecta est, eo sequemur. sicine

agi' nugas ? periisti hercle, (ni) * *

  • * * (non hercle) hoc longe destiti 40

instare usque adeo donec se adiurat anus

iam mihi monstrare. Ph. at non missam oportuit. 585 La. seruatur. sed illaec se quandam aibat mulierem

suam beneuolentem conuenire etiam prius,

commune quacum id esset sibi negotium. 45

et scio uenturam. Me. me indicabit, et suas 589-90 ad meas miserias talias faciem consciamt.

Ph. quid nunc uis facere me ? La. intro abi atque animo

bono es.

uir tuo' si ueniet, iube domi opperirier,

ne in quaestione mihi sit, si quid eum uelim. 50

ego ad anum recurro rusum. Ph. Lampadio, opsecro, 595 cura. La. perfectum ego hoc dabo negotium.

Ph. deos teque spero.— La. eosdem ego— uti abeas domum.

Me. adulescens, asta atque audi. La. men, mulier, uocas ?

Me. te. La. quid negoti est ? nam occupatus sum am- 55

pliter.

Me. quis istic habitat ? La. Demipho dominus meus. 600 Me. nempe istic est qui Alcesimarcho filiam

suam despondit in diuitias maxumas ?

574 quo cod. 576 oppido suppl. Pylades 577 anum dcl. Acidalius 578 dic Becker 581, 582 peristine hercle hoc longe dedisti cod.,

cett. om. (iii. n) peristi Pylades (iv. 3) ni (mihi dixeris Vbi habitet nunc. non hercle) hoc Schoell destiti Ital. : dedisti cod. 584 iam] eam Pylades 588 indicauit cod. 589, 590 alias (adiunget mala]| Seleniumque fraudis) faciet consciam Schoell (fort. Seleniumque fallae ; iii. 11) 593 in q. Camerarius: quaestionem cod.

�� �