Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/328

Haec pagina nondum emendata est

II. iii T. MACCI PLAVTI

recte audiuisti. Ph. quid agis hic ? La. quod gaudeas. 545

Ph. quid id est ? La. hinc ex hisce aedibus paullo prius 5 uidi exeuntem mulierem — Ph, illam quae meam

gnatam sustulerat ? La. rem tenes. Ph. quid postea?

La. dico ei quo pacto eam ab hippodromo uiderim

erilem nostram filiam sustollere. 55°

extimuit tum illa. Me. iam horret corpus, cor salit. io nam mihi ab hippodromo memini adferri paruolam

puellam eamque me mihi supponere.

Ph. age perge, quaeso. animus audire expetit

ut gesta res sit. Me. utinam audire non queas. 555

  • * *

La. pergo illa(m onerare) dictis : ' illaec ted anus 15 fortu(nis ex secundis ad mi)scras uocat.

nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.

ego te redduco et uoco ad (summas) ditias,

ubi tu locere in luculentam familiam,, 560

und' tibi talenta magna uiginti pater 20 det dotis ; non enim hic ubi ex Tusco modo "

tute tibi indigne dotem quaeras corpore.'

Ph. an, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit ?

La. immo meretrix fuit ; sed ut sit, de ea re eloquar. 565

iam perducebam illam ad me suadela mea : 25 anus ei amplexa est genua plorans, opsecrans

ne deserat se : eam suam esse filiam,

seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.

'istanc quam quaeris' inquit 'ego amicae meae 570

dedi, quae educaret eam pro filiola sua ; 30 et uiuit ' inquit. ' ubi ea est ? ' inquam extempulo.

Ph. seruate di med, opsecro ! Me. at me perditis,

547 uidei cod. {antiqua forma) 550 filiam nostram cod. : trai.

Bothe 555 res gesta cod. : trai. Guictus vix siet lacunam

^codices non indicant 556, 557 spatia relicta in cod. ; post alios sup-

plevit Schoell 559 reuoco Pyladzs (summas) Brix : (auitas)

Schoell 565 meretrix del. Bothe rhythmi causa 567 ei

(quom) Seyffert 573 vel me tita cod.)

�� �