Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/327

Haec pagina nondum emendata est

CISTELLARIA II. i

di me omnes, magni minutique et etiam patellarii, 55

faxint ne ego (dem uiuae) uiuos sauium Selenio,

nisi ego teque tuamque filiam aeque hodie optruncauero,

525 poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio omnfs ecflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae uolui. uale. — 60

Me. abiit intro iratus. quid ego nunc agam ? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit : ubi odium occeperit,

530 illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. sed tamen ibo et persequar: amans ne quid faciat,cautoopust. postremo, quando aequa lege pauperi cum diuite 65

non licet, perdam operam potius quam carebo filia. sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit

suom?

535 et illud paueo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.

L A M p a d 1 o ii

La. Anum sectatus sum clamore per uias, miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis moderatrix (linguae) fuit atque inmemorabilis ! quot illf blanditias, quid illi promisi boni, 540 quot admoeniui fabricas, quot fallacias 5

in quaestione ! uix exsculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium uini dare.

Phanostrata Lampadio Melaenis iii

Ph. Audire uocem uisa sum ante aedis modo mei Lampadisci serui. La. non surda es, era :

522 minuti et etiam A : minutique et P dcficit A 523

lacunam spatio notat B : (dem) Ital., (uiuae) Bothc, Benoist : (oppingam) Schocll senio cod. (selenio J) 524 te, tu. f. meque cod., sed filiam vcrb. dactylicum in quarto pede vix ferendum : corr. Scyffert: •w.vteq' meq' tu. f. 525 postea cod. 526 efflixero omnis tertio

Leo 530 tum Dissaldeus : cum cod. 531 amens B l , sed

ngquid vix ferendum sed tamen amens ne quid faciat cauto

opust. ibo et persequar Leo 534 huc Ital. : hic cod. 535

vel illuc 538 linguae add. Ussing 539 vel illic

�� �