I. iii T. MACCI PLAVTI
meretricem illam inuenire quam olim tollere,
quom ipse exponebat, ex insidiis uiderat. 40 nunc quod relicuom restat uolo persoluere
ut expungatur nomen, ne quid debeam.
adulescens hic est Sicyoni : ei uiuit pater. 190
is amore proiecticiam illam deperit
quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, 45 et illa hunc contra, qui est amor suauissumus.
ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
pater adulescenti dare uolt uxorem ; hoc ubi 195
mater resciuit, iussit accersi eam domum.
haec sic res gesta est. bene ualete et uincite 50 uirtute uera, quod fecistis antidhac ;
seruate uostros socios, ueteres et nouos,
augete auxilia uostris iustis legibus, 200
perdite perduellis, parite laudem et lauream,
ut uobis uicti Poeni poenas sufferant. —
ACTVS II
II. i Alcesimarchvs
Al. Credo ego Amorem primum apud homines camuficinam
commentum. hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram, qui omnis homines supero, antideo cruciabilitatibus animi. 205 iactor, crucior, agitor,
- ' 5 stimulor, uorsor
in amori' rota, miser exanimor, feror, differor, distrahor, diripior,
ita nubilam mentem animi habeo. 210
192 dum cod. (dudum J) 197 haec res gesta sic est cod. : corr.
Bothe 200 uictis 1. P E 201 laudeam (-dem J ) et 1. cod
202 ut Ital. : et cod. 204 ne Ital. foras cod. 205
ant. Hcrmann : [atque] ant. cod. icj ad Aul. 784) 210 nul-
lam P E
�� �