Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/315

Haec pagina nondum emendata est

CISTELLARIA I. iii

mercator uenit huc ad ludos Lemnius,

isque hic compressit uirginem, adulescentulus, 10

(ui), uinulentus, multa nocte, | in uia. 160 is ubi malam rem scit se meruisse, ilico

pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,

ubi habitabat tum. illa quam compresserat

decumo post mense exacto hic peperit filiam. 15

quoniam reum eiius facti nescit qui siet, 165 paternum seruom sui participat consili,

dat eam puellam ei seruo exponendam ad necem.

is eam proiecit. haec puellam sustulit.

ill' clam opseruauit seruos (qui eam proiecerat) 20

quo aut quas in aedis haec puellam deferat. 170 ut eampse uos audistis confiterier,

dat eam puellam meretrici Melaenidi,

eaque educauit eam sibi pro filia

bene ac pudice. tum illic autem Lemnius 25

propinquam uxorem duxit, cognatam suam. 175 ea diem suom obiit, facta morigera est uiro.

post(quam) ille uxori iusta fecit, ilico

huc commigrauit ; duxit uxorem hic sibi

eandem quam olim uirginem hic compresserat, 3°

et eam cognoscit esse quam compresserat ; 180 illa illi dicit eiius se ex iniuria

peperisse gnatam | atque eam se seruo ilico

dedisse exponendam. ille extemplo seruolum

iubet illum eundem persequi, si qua queat 35

reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam 185 operam usque adsiduo seruos dat, si possiet

159 ui add. Partus m. (de) n. Pradel de praep. p. 531 <hic)

in Redslob 162 tum habitabat Guietus, cui habitabat displicet.

Gellius 3. 16, 2 vcrba adfert a tum illa incipiens, unde ubi tum habitabat. tum illa Schocll 168 q. e. p. supplevil Camerarius (iii. 11) 176

quam add. Iial. 179 et] ut Weise 181 gn. eamque Pylades fort. seruolo (v. 8) 183 eundem illum Niemoeller de pron. 'ipse' p. 43

plavt. 1 19

�� �