Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/314

Haec pagina nondum emendata est

I. ii T. MACCI PLAVTI

10 tacere nequeo misera quod tacito usus est].

Sicyone, summo genere ; ei uiuit pater. 130

is amore misere hanc deperit mulierculam,

quae hinc modoflens abiit. contraamore eum haec perditaest.

eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, 15 quae saepe mecum mentionem fecerat,

puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, 135

recens natum, eapse quod sibi supponeret.

ubi mihi potestas primum euenit, ilico

feci eiius ei quod me orauit copiam. 20 postquam eam puellam a med accepit, ilico

eandem puellam peperit quam a me acceperat, 14°

sine opstetricis opera et sine doloribus,

item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.

nam amatorem aibat esse peregrinum sibi 25 suppositionemque eiius facere gratia.

id duae nos solae scimus, ego quae illi dedi 145

et illa quae a me accepit — praeter uos quidem.

haec sic res gesta est. si quid usus uenerit.,

meminisse ego hanc rem uos uolo. ego abeo domum. —

iii A v x 1 l 1 v m

Av. Vtrumque haec, et multiloqua' et multibiba, est anus. satin uix reliquit deo quod loqueretur loci, 150

ita properauit de puellae proloqui suppositione. quod si tacuisset, tamen 5 ego eram dicturus, deu', qui poteram planius. nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date, ut ego argumentum hoc uobis plane perputem. 155

fuere Sicyoni iam diu Dionysia.

132 perdita est] deperit^ 134 fecerit P, A n. I. 138 vel

med 144 suppositionem eius rei P 145 scimus solae^ 146-

232 deest A 150 logi Seyffcrt _. 154 est Auxilio Camerarius, cui hiatus mihi | Au. displicct

�� �