Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/310

Haec pagina nondum emendata est


1.1 T. MACCI PLAVTI

45 Le. ecastor hau me paenitet, si ut dicis ita futura es. nam si quidem ita eris ut uolo, numquam hac aetate fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eri' sumptu. 50 Gy. di faxint ! Le. sine opera tua di horunc nil facere

possunt. 50 Gy. equidem hercle addam operam sedulo ; sed tu inter

istaec uerba, meus oculus, mea Selenium, — numquam ego te tristiorem uidi esse. quid, cedo, te opsecro, tam abhorret hilaritudo ? neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis uide, ut petiuit 55 suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis, 55 et quid tibi est et quid uelis nostram operam, ut nos

sciamus. noli, opsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.

Sel. misera excrucior, mea Gymnasium : male mihi est,

male maceror ; doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine. 60 quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi ? 60 Gy. indidem unde 6ritur facito ut facias stultitiam sepe-

libilem. Sel. quid faciam ? Gy. in latebras apscondas pectore

penitissumo. tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris. Sel. at mihi cordolium est. Gy. quid ? id unde est tibi 65

cor ? commemora opsecro ; quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut

perhibent uiri.

48 hac aetate Seyffert : haecate cod. (/. e. haec a te, fortasse recte haec, i. e. tanqiiam ego, a te) : Hecala aetate Schoell 51 nihil di

horunc P E 52 h ercle suspectum {c/. Gellius 11,6) : ei rei Redslob

inter] aufer Ussing 57 uelis Ital. : uelit cod. 59 Mis. exc.

Mueller {Rhein. Mus. 54, 387) : Mea exc. cod. fvii. 5) : Med excrucio Leo 61 mea(met) me Muellcr {Rhein. Mus. 54, 387) rapi

Gulielmius : rapit cod. 63 condas pectori cod. Charisii 190

65 cor Bentley : cordolium cod.

�� �