Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/308

Haec pagina nondum emendata est

ACTVS I

I. i Selenivm Gymnasivm Lena

Sel. Quom ego antehac te amaui et mi amicam esse creui, mea Gymnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie aperuisti, tu atque haec : soror si mea esses, qui magi' potueris mi honorem ire habitum, 5 nescio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror ; 5 ita omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis. eo ego uos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.

Gy. pol isto quidem nos pretio tanti est ; facile est fre-

quentare tibi utilisque habere : 10 ita in prandio nos lepide ac nitide 10

accepisti apud te, ut semper meminerimus. Sel. lubenti[que] edepol animo factum et fiet a me, quae uos arbitr(ab)or uelle, ea ut expetessam. Le. quod ille dixit, qui secundo uento uectus est tranquillo

mari, 15 uentum gaudeo— ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus 15 suauibus modis, nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi

placeret. Sel. quid ita, amabo ? Le. raro nimium dabat quod bibe-

rem, id merum infuscabat. Gy. amabo, hicine istuc decet ? Le. iusque fasque est : 19, 20

1 Quom] quia cod. Varronis de L. L. 7, 98 3 aperuistis/ 4

vel mage potueritis P E 8 t. est f. est scripsi : facile est cod. :

tanti est cod. Varronis, qui tamen interpretatur 'faci/e est curare ut adsi- mus ' 9 versuum divisionem confirmare videtur Varro haberi

B 3 12 que del. Bothe 13 arbitrabor Camerarius expetessam

Gronovius : expetes cod. 14 mare cpd (cum cod. Charisii 61 et 137)

15 ic cod. hic om. B 18 /ort. dab. bibere, nam Inf. displicet

�� �