Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/306

Haec pagina nondum emendata est


CISTELLARIA

��ARGVMENTVM

Comprimit adulescens Lemnius Sicyoniam. Is redit in patriam, et gnatam generat nuptiis. Sicyonia aeque parit puellam. hanc servolus Tollit atque exponit, et ex insidiis aucupat. Eam sublatam meretrix alii detulit. Lemno post rediens ducit quam compresserat Lemnique natam [de]spondet adulescentulo Amore capto illius proiecticiae. Requirens servos reperit quam proiecerat. Itaque lege et rite civem cognitam Alcesimarchus, ut erat nactus, possidet.

i Lem. Sic. Ital. : lemnus liconiam cod. 2 nuptus cod. (u pro

ii) 7 vix Lemniq' spondet Bothe : despondit cod.

�� �