Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/305

Haec pagina nondum emendata est


CASINA V. iv

ne ut eam amasso, sf ego umquam adeo posthac tale ad-

misero, nulla caussast quin pendentem me, uxor, uirgis uerberes. My. censeo ecastor ueniam hanc dandam, (Cleustrata). 40

Cl. faciam ut iubes. 1005 propter eam rem hanc tibi nunc ueniam minu' grauate pro-

spero, hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam. Ly. non irata's ? Cl. non sum irata. Ly. tuaen fide credo ?

Cl. meae. Ly. lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo

hanc habet Cl. age tu, redde huic scipionem et pallium. Ch. tene, si 45

lubet. 1010 mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria : duobus nupsi, neuter fecit quod nouae nuptae solet.

spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus. haec Casina huiius reperietur filia esse ex proxumo eaque nubet Euthynico nostro erili filio. 50

1015 nunc uos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare : qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quoduolet; uerum qui non manibus clare quantum poterit plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.

1002 eamasso A 1004 Cleustrata addidi (iii. 2) 1005 [rem]

uen. P (iv. 3) 1006 ni P 1007 tuae P 1008 nemo

uxorem A quisquam om. A 1009 si Bothe : se A : om. P

ioro insigne te P (pro -neite ?) 1012 sqq. Pardaliscae dat Schoell

1016 flaxit P ducat P uole P ioi7queP proterit plus

erit P

fragmentvm taedeo l in Casiua Plauti legimus,' Cledonius 5, 58 K.

�� �