Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/30

Haec pagina emendata est

non minu’ quam uostrum quiuis formidat malum:
humana matre natus, humano patre[1]
mirari non est aequom sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:[2]
iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,
nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.[3]
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, 35
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;[4]
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.[5]
nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.[6]
debetis uelle quae uelimus: meruimus[7]
et ego et pater de uobis et re publica; 40
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
uidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare quae bona
uobis fecissent) quis benefactis meu’ pater,
deorum regnator, architectust omnibus?[8] 45
sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo[9]
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a uobis sibi
meritoque uobis bona se facere quae facit.[10]
 Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar; 50
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem quia tragoediam
dixi futuram hanc? deu’ sum, commutauero.
eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia[11]

  1. 27-28 post patre, non post malum distinguunt alii
  2. 32 fero Acidalius: affero cod. (cf Trin. 67 ad te [ad]uenio; et similia multa) pacem (ita PE) aduenio et ad uos affero Lindemann
  3. 34 iuste cod. (i.e. -ae ?) : iusta Bothe
  4. 36 vel -tiaest cod. cf. Amer. Journ. Phil. 14, 321
  5. 37 illi D2: inilli cod. (iv. 3)
  6. 38 omnes] ad ea PE (v. 1)
  7. 39 uelimus et m. B3
  8. 45 architectús cod. (i. 7)
  9. 46 ille add. Ussing   Sed mos nequam illi (vel ille) fuit patri numquam meo Redslob, cui iambus patri ante iambum meo displicet
  10. 49 fecit cod.
  11. 54 iam add. Lachmann