Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/295

Haec pagina nondum emendata est


CASINA IV. i

775 illarum oratu faciunt ; illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae uentris distendant suos.

noui ego illas ambestrices : corbitam cibi 20

comesse possunt. sed aperitur ostium.

Lysidamvs Pardalisca ii

780 Ly. Si sapitis, uxor, uos tamen cenabitis,

cena ubi erit cocta ; ego ruri cenauero.

nam nouom maritum | et nouam nuptam uolo

rus prosequi, noui hominum mores maleficos,

ne quis eam abripiat. facite uostro animo uolup. 5

785 sed properate istum atque istam actutum emittere,

tandem ut ueniamus luci ; ego cras hic ero.

cras habuero, uxor, ego tamen conuiuium.

Pa. fit quod futurum dixi : incenatum senem

foras extrudunt mulieres. Ly. quid tu hic agis ? 10

790 Pa. ego eo quo me ipsa misit. Ly. ueron ? Pa. serio.

Ly. quid hic speculare ? Pa. nil equidem speculor. Ly. abi:

tu hic cunctas, intus alii festinant. Pa. eo. —

Ly. abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.

iamne abiit illaec? dicere hic quiduis licet. 15

795 qui amat, tamen hercle, si essurit, nullum essurit.

sed ecciim progreditur cum corona et lampade

meu' socius, compar, commaritus uilicus.

O L y m p 1 o Lysidamvs iil

Ol. Age tibicen, dum illam educunt huc nouam nuptam

foras,

776 incenam (-em B x ut vid.) P 778 ambestrices Loman \ ambas

estrices codd. corbitant tibi P 779 comes esse P 782

vix(me)et 785 mittere A 786 (rus) luci Mueller 792

hic Acidalius : hinc P, A n, I. 797 socerus P

�� �