Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/291

Haec pagina nondum emendata est

CASINA III. v

missa sum tibi ut dicerem, 682-3 ab ea uti caueas tibi. Ly. perii hercle ego miser ! Pa. 55

dig(nu's tu). Ly. neque est neque fuit me senex quisquam amator 685 adaeque miser. Pa. ludo ego hunc facete ; nam quae facta dixi omnia huic falsa dixi : era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt, ego hunc missa sum ludere. Ly. heus Pardalisca ! 60

Pa. quid est ? Ly. est — Pa. quid ? Ly. est quod uolo

exquirere ex te. 690 Pa. moram offers mihi. Ly. at tu mihi offers maerorem. sed etiamne habet nunc Casina gladium ? Pa. habet, sed duos. Ly. quid, duos ? Pa. altero te occisurum ait, altero uilicum hodie. 65

Ly. occisissumus sum omnium qui uiuont. 695 loricam induam mi optumum esse opinor.

quid uxor mea ? non adit atque ademit ? Pa. nemo audet prope accedere. Ly. exoret. Pa. orat : negat ponere alio modo ullo profecto, 70

nisi se sciat uilico non datum iri. 700 Ly. atqui ingratiis, quia non uolt, nubet hodie. nam qur non ego id perpetrem quod coepi, ut nubat mihi — illud quidem uolebam, nostro uilico ? Pa. saepicule peccas. 75

Ly. timor praepedit uerba. uerum, opsecro te, 705 dic med uxorem orare ut exoret illam

gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. Pa. nuntiabo.

681 dicerem] di P fdicam B 3 ) 682 ut codd. dignu's tu

Schoell : dig — vel dig — u A : om.P: vel dignu' tu (septenar.) 688

huc P 689 ex] a P 691 sed adhaeret priori verstti A 693

occisuram A (i. 9) 695 vel opino 696 (an) non Weise, cui

mea (in pausa) displicet adimit P(proadem\t ?) 699 Ni P 700 atqueP 701 nam qur] numquam A 702 uolebam codd. Pri-

sciani 1, 104 : [dicere] uolebam A : uolebam [non sed] P (iv. 1) 703 saepiuscule Piiscianus, gloss. Plaut. 704 te A ut vid. : om. P

( c f- 738) 7°6 lic. (pm. ut) A

�� �