III. v T. MACCI PLAVTI
Ly. quid est id ? Pa. timor praepedit dicta linguae.
30 Ly. possum scire ego istuc ex te quid negoti est ? Pa. dicam.
tua ancilla, quam tu tuo uilico uis 655
dare uxorem, ea intus — Ly. quid intus ? quid est ?
Pa. imitatur malarum malam disciplinam,
uiro quae suo interminatur : uitam —
35 Ly. quid ergo? Pa. ah — Ly. quid est? Pa. intere-
mere— ait uelle uitam,
gladium — Ly. hem! Pa. gladium — Ly. quid eum gladium? 660
Pa. habet. Ly. ei misero mihi ! qur eum habet ?
Pa. insectatur omnis domi per aedis
nec quemquam prope ad se sinit adire :
40 ita omnes sub arcis, sub lectis latentes
metu mussitant. Ly. occidi atque interii ! 665
quid illic obiectumst mali tam repente ?
Pa. insanit. Ly. scelestissumum me esse credo.
Pa. immo si scias dicta quae dixit hodie.
45 Ly. istuc expeto scire. quid dixit ? Pa. audi.
per omnis deos et deas deierauit, 670
occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
Ly. men occidet ? Pa. an quippiam ad te attinet ?
Ly. uah!
Pa. quid" cum ea negoti tibist ? Ly. Peccaui : illuc 673-4
dicere, uilicum, uolebam.
50 Pa. sciens de uia in semitam degredere. 675
Ly. num quid mihi minatur ? Pa. tibi infesta solist
plus quam quoiquam. Ly. quamobrem ? Pa. quia se des
uxorem Olympioni,
neque se tuam nec suam neque uiri uitam sinere in crasti- 678-80
num protolli : id huc
654 [quid est] possum P {ex v. 653 ; iv. 3) 655 tu om. P
658 suo quae inter minatur P interminatur an -etur incert. A
663 sese Bothe fort. sinet 665 vel interiui 666 maltiam
(-litiam)P 670 delerauit se A 671 occisuram A (i. 9) 672
men] me P 675 degredire BentUy 676 nam A 678-81
fines mntilati P (proptcr laccratam paginam in P A ; iii. 8) 678 nec [se] suam P sinere in] sin P
�� �