Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/288

Haec pagina nondum emendata est


III. iv T. MACCI PLAVTI

io tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. 600

Ly. ergo arcessiuisse ait sese, et dixisse te

eam n6n missurum. Al. quin eapse ultro mihi

negauit eiius operam se morarier.

Ly. quin eapse me adlegauit qui istam arcesserem. 15 Al. quin nihili facio. Ly. quin me perdis. Al. quin 605

benest,

quin etiam diu morabor, quin cupip tibi —

Ly. quin — Al. aliquid aegre facere. Ly. quin faciam lubens.

numquam tibi hodie ' quin ' erit plus quam mihi.

Al. quin hercle di te perdant postremo quidem ! 20 Ly. quid nunc ? missurusne es ad me uxorem tuam ? 610

Al. ducas, easque in maxumam malam crucem

cum hac cum istac, cumque amica etiam tua.

abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero

meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam. — 25 Ly. nunc tu mi amicus es in germanum modum. 615

qua ego hunc amorem mi esse aui dicam datum aut quot ego umquam erga Venerem inique fecerim, quoi sic tot amanti mi obuiam eueniant morae ? attat ! 30 quid illiic clamoris, opsecro, in nostrast domo ? 620

v Pardalisca Lysidamvs

Pa. Nulla sum, nulla sum, tota, tota occidi, cor metu mortuomst, membra miserae tremunt, nescio unde auxili, praesidi, perfugi mi aut opum copiam comparem aut expetam : 5 tanta factu modo mira miris modis 625

600 uxorem semel P 602 eapsaltro A 605 Oui ni. P ut vid.

613 aliquid A 616 aui] aut P (vi, p. 86) 617 quid Gro-

' s novius (quod codd.) : quod tuetur Thulin de coniunctivo p. 137 618

tot om. A eueniunt A 62o^nostra domo estP 625 factu

Scioppius : factis codd. miris] ueris P

�� �