II. viii T. MACCI PLAVTI
Ol. ut tibi ego inuentus sum opsequens ! quod maxume
cupiebas, eiius copiam feci tibi. 450
15 erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Ly. tace.
ita me di bene ament ut ego uix reprimo labra
ob istanc rem quin te deosculer, uoluptas mea.
Ch. quid, deosculere ? quae res ? quae uoluptas tua ?
credo hercle ecfodere hic uolt uesicam uilico. 455
30 Ol. ecquid amas nunc me ? Ly. immo edepol me quam
te minus.
licetne amplecti te ? Ch. quid, ' amplecti ' ? Ol. licet.
Ly. ut, quia te tango, mel mihi uideor lingere !
Ol. ultro te, amator, apage te a dorso meo !
Ch. illuc est, illuc, quod hic hunc fecit uilicum : 460
25 et idem me pridem, quom ei aduorsum ueneram,
facere atriensem uoluerat sub ianua.
Ol. ut tibi morigerus hodie, ut uoluptati fui !
Ly. ut tibi, dum uiuam, bene uelim plus quam mihi.
Ch. hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes : 465
30 solet hic barbatos sane sectari senex.
Ly. ut ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam (clam) meam uxorem ! Ch. attatae !
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
hic ipsus Casiham deperit. habeauiros. 470
35 Ly. iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Ol. sine priu' deduci. quid, rqalum, properas ? Ly. amo.
Ol. at non opinor fieri hoc posse hodie. Ly. potest,
siquidem cras censes te posse emitti manu.
Ch. enim uero huc aures magi' sunt adhibendae mihi : 475
40 iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
Ly. apud hunc sodalem meum atque uicinum mihi
451 tatae Schoell 454 deosculere Meiirsius: deosculer cod.
455 ecfodere hercle hic uolt credo cod. : trai. Bothe 465 iis (i. e.
his ?) cod. (hi / 2 ) fort. opino hi sibi (s) c. 468 clam add. Pius
(praec. -ciam) 473 vel opino " 474 emitti Catnerarius : mitti
cod. 475 vel mage
�� �