Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/281

Haec pagina nondum emendata est


CASINA II vii

C H A L I N V S Vii

Ch. Si nunc me suspendam, meam operam luserim 425 et praeter operam restim sumpti fecerim

et meis inimicis uoluptatem creauerim.

quid opus est, qui sic mortuos ? equidem tamen

sorti sum uictus, Casina nubet uilico. 5

atque id non tam aegrest iam, uicisse uilicum, 430 quam id expetiuisse opere tam magno senem,

ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.

ut ille trepidabat, ut festinabat miser !

ut sussultabat, postquam uicit uilicus ! 1°

attat ! concedam huc, audio aperiri fores, 435 mei beneuolentes atque amici prodeunt.

hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.

Olympio Lysidamvs Chalinvs viii

Ol. Sine modo rus ueniat : ego remittam ad te uirum

cum furca in urbem tamquam carbonarium.

Ly. ita fieri oportet. Ol. factum et curatum dabo. 440 Ly. uolui Chalinum, si domi esset, mittere

tecum opsonatum, ut etiam in maerore insuper 5

inimico nostro miseriam hanc adiungerem.

Ch. recessim dabo me ad parietem, imitabor nepam ;

captandust horum clanculum sermo mihi. 445 nam illorum me alter cruciat, alter macerat.

at candidatus cedit hic mastigia, 10

stimulorum loculi. protollo mortem mihi ;

certum est, hunc Accheruntem praemittam prius.

424 suspendam me Reiz, cui -pendam displicet 432 vel ilT

434 aperiri Ital. : operiri cod. foris Mcrula : foras cod. (ant. formaV)

435 mei Mueller : mihi cod. amici Giiliclmius : ame cod. (pro ame ici? iii. 4) 436 hisce Camerarius: hic cod. 437 ueniat Came- rarius : eueniat cod. 443 . . dabo me cod. Festi 165 : retro- uorsum cedam codd. Nonii 145 : recessim cedam cod. (conflatum ex duabus lectionibus) 447 mortem protollo Brugmann (cf. ad 424)

�� �