CASINA II. vi
Ol. credo hercle, hodie deuotabit sortis si attigerit. Lv. tace. Ol. taceo. deos quaeso — Ch. ut quidem tu hodie canem et
furcam feras. 390 Ol. mihi ut sortito eueniat — Ch. ut quidem hercle pedibus
pendeas. Ol. at tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. Ch. quid times ? paratum oportet esse iam laqueum tibi. 40 Ol. periisti. Ly. animum aduortite ambo. Ol. taceo.
Ly. nunc tu, Cleustrata, ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, 395 tibi permitto : tute sorti. Ol. perdis me. Ch. lucrum
facit. Cl. bene facis. Ch. deos quaeso — ut tua sors ex sitella
ecfugerit. Ol. ain tu ? quia tute es fugitiuos, omnis te imitari cupis ? 45 utinam tua quidem (ista), sicut Herculei praedicant quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit. 400 Ch. tii ut liquescas ipse, actutum uirgis calefactabere. Ly. hoc age sis, Olympio. Ol. si hic litteratus me sinat. Ly. quod bonum atque fortunatum mihi sit ! Ol. ita uero, 50
et mihi. Ch. non. Ol. immo hercle. Ch. immo mihi hercle.
Cl. hic uincet, tu uiues miser. Ly. percide os tu illi odio. age, ecquid fit? caue obiexis
manum. 405 Ol. compressan palma an porrecta ferio ? Ly. age ut uis.
Ol. em tibi ! Cl. quid tibi istunc tactio est ? Ol. quia Iuppiter iussit
meus.
388 deuobit cod. (pro deuouebit ?) (deuotabit J) 389 hodie tu
Muellet 390 sortito Spengcl : sortitio cod. 393 amabo cod.
(cf. v. 386) 394 suspicere cod. (\. 7) 398 ista addidit
Guictus(cf 399) 399 in codd. Nonii 334 :
[ista] in cod. (iv. 3) 402 sit Pylades : est cod. 404 percide
Turnebus : praecide cod. odio Seyffert : hodie cod. caue Bothc-.
M. (personae nota) ne cod. : fort. a ! ne 405 rem cod. (hem J)
�� �