Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/277

Haec pagina nondum emendata est

CASINA II. vi

Clevstrata Chalinvs Lysidamvs vi

O L Y M P I O

Cl. Face, Chaline, certiorem me quid meu' uir me uelit. Ch. ille edepol uidere ardentem te extra portam mortuam. 355 Cl. credo ecastor uelle. Ch. at pol ego hau credo, sed

certo scio. Ly. plus artificum est mihi quam rebar : hariolum hunc

habeo domi. quid si propius attollamus signa eamusque obuiam ? 5

sequere. quid uos agitis? Ch. adsunt quae imperauisti

omnia : uxor, sortes, situla atque egomet. Ol. te uno adest plus

quam ego uolo. 360 Ch. tibi quidem edepol ita uidetur ; stimulus ego nunc

sum tibi, fodico corculum ; adsudascis iam ex metu, mastigia. Ly. tace, Chaline. Ch. comprime istunc. Ol. immo 10

istunc qui didicit dare. Ly. adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum aduortite. atqui ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor

mea, 365 Casina ut uxor mihi daretur ; et nunc etiam censeo.

Cl. tibi daretur illa? Ly. mihi enim — ah, non id uolui

dicere : dum ' mihi ' uolui, ' huic ' dixi, atque adeo mihi dum cupio — 15

perperam iam dudum hercle fabulor. Cl. pol tu quidem, atque

etiam facis. Ly. huic — immo hercle mihi — uah ! tandem redii uix ueram

in uiam.

353 eertiorem equide cod. 354 mortuam Ritschl : metuam cod.

357 attolamus J 361 fodico Bentley : eo dieo cod. (E pro F)

362 c. istum Pylades, nam ncqite c<5mprim(e) Istunc neqne immo omnino placet qui didicit Lipsius : quid dicit cod. 364 atque cod. me Lambinus : me[cumj cod. (iv. 3)

�� �