Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/276

Haec pagina nondum emendata est


II. v T. MACCI PLAVTI

Ol. nunc in fermento totast, ita turget mihi. 325

Ly. ego edepol illam mediam dirruptam uelim.

Ol. credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es. 20 uerum edepol tua mihi odiosa est amatio :

inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,

inimici familiares. Ly. quid id refert tua ? 330

unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,

tu istos minutos caue deos fiocci feceris. 25 Ol. nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias

repente ut emoriantur humani Ioues.

sed tandem si tu Iuppiter sis mortuos, 335

quom ad deos minores redierit regnum tuom,

quis mihi subueniet tergo aut capiti aut cruribus ? 30 Ly. opinione melius res tibi habet tua,

si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.

Ol. non hercle opinor posse, ita uxor acriter 340

tua instat ne mihi detur. Ly. at ego sic agam :

coniciam sortis in sitellam et sortiar 35 tibi et Chalino. ita rem natam intellego :

necessumst uorsis gladiis depugnarier.

Ol. quid si sors aliter quam uoles euenerit ? 345

Ly. benedice. dis sum fretus, deos sperabimus.

Ol. non ego istuc uerbum empsim. tittibilicio ; 40 nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen

uidi ego dis fretos saepe multos decipi.

Ly. st! tace parumper. Ol. quiduis? Ly. eccum exit foras 350

Chalinus intus cum sitella et sortibus.

nunc nos conlatis signis depugnabimus.

326 edepol ego cod. (c-go edepol J) 335 sis mortuos Acidalius:

sis emortuus cod. (pro sies m. ?) 337 subueniet Ital. : subueniens

cod. 338 opinione melius Saracenus : opinionem eius cod. (i. 7 ;

p. 20) habet Camcrarius : habeat cod. 340 vel opino 346

sperauimus cod. 347 empsi cum (pro empsiculem ?) tittibi-

" licio codd. Pauli 366 (s. tittibilicium) : emisim (vel emissum) tit tibi stalitio cod. (Stalitio in personarum tjpmina se insimiaverat, e. g. 11 iii stalitio . senex . mvlier cleos. ; cf. v. 960) : empsim (uno) titt. (£) Leo 350 parum an parumper inceii. cod. (vii. i, p. 91)

�� �