CASINA II. iv
Ch. mihi illa nubet, machinare quidlubet quouis modo. Ly. abin hinc ab oculis ? Ch. inuitus me uides, uiuam
tamen. — Ly. sumne ego miser homo ? satin omnes res sunt aduorsae
mihi ? iam metuo ne Olympionem mea uxor exorauerit 25
305 ne Casinam ducat : si id factum est, ecce me nullum
senem ! si non impetrauit, etiam specula in sortitust mihi. si sors autem decollassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.
Olympio Lysidamvs v
Ol. Vna edepol opera in furnum calidum condito 310 atque ibi torreto me pro pane rubido,
era, qua istam 6pera a me impetres, quod postulas.
Ly. saluos sum, salua spes est, ut uerba audio.
Ol. quid tu me tua, era, libertate territas ? 5
qui si tu nolis filiusque etiam tuos, 315 uobis inuitis atque amborum ingratiis
una libella liber possum fieri.
Ly. quid istuc est ? quicum litigas, Olympio ?
Ol. cum eadem qua tu semper. Ly. cum uxori mea ? 10
Ol. quam tu mi uxorem ? quasi uenator tu quidem es : 320 dies atque noctes cum cane aetatem exigis.
Ly. quid agit, quid loquitur tecum ? Ol. orat, opsecrat
ne Casinam uxorem ducam. Ly. quid tu postea ?
Ol. negaui enim ipsi me concessurum Ioui, 15
si is mecum oraret. Ly. di te seruassint mihi !
303 res om. cod. iii. 1) (add. J) 306 specula etiam Pylades
in sortitust Acidalins : insortita sunt (st) cod. : in sortist Camerarius, Guietus 311 qua Brix : quam (qua) cod. (vii. 4) vel istanc : istuc
Brix 313 me tua era Leo : me uera cod. (pro m&ujra ?) 314
qui Acidalius : quid cod. (cf. v. 313) 318 vel uxoren 320
vel ac 321 ait P E
�� �