Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/274

Haec pagina nondum emendata est

II. iii T. MACCI PLAVTI

mi aduorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor : propter eam rem magis armigero dat operam de industria.

iv Chalinvs Lysidamvs

Ly. Qui illum di omnes deaeque perdant ! Ch. te uxor

aiebat tua — me uocare. Ly. ego enim uocari iussi. Ch. eloquere quid 280

uelis. Ly. primum ego te porrectiore fronte uolo mecum loqui ; stultitia est ei te esse tristem quoius potestas plus potest. 5 probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror. Ch.

intellego. quin, si ita arbitrare, emittis me manu ? Ly. quin id uolo. 284-5 sed nihil est me cupere factum, nisi tu factis adiuuas. Ch. quid uelis modo id uelim me scire. Ly. ausculta, ego

loquar. Casinam ego uxorem promisi uilico nostro dare. 10 Ch. at tua uxor filiusque promiserunt mihi. Ly. scio.

sed utrum nunc tu caelibem te esse mauis liberum 290

an maritum seruom aetatem degere et gnatos tuos ? optio haec tua est : utram harum uis condicionem accipe. Ch. liber si sim, meo periclo uiuam ; nunc uiuo tuo. 15 de Casina certum est concedere hemini nato nemini.

Ly. intro abi atque actutum uxorem huc euoca ante aedis cito, 295 et sitellam huc tecum ecferto cum aqua et sortis. Ch. sati'

placet. Ly. ego pol istam iam aliquouorsum tragulam decidero. nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar. 20 ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. Ch. attamen

mihi optinget sors. Ly. ut quidem pol pereas cruciatu malo. 300

281 porrectiorem frontem (-te E) cod. 283 probum et f. h.

Seyffert: pro bone frugi h. cod. (pro pro bonae frugi homine?)

' 287 me scire Merula : miscere cod. eloquar Mneller, fort. rccte 290 tu nunc Kaempf vel ted >

�� �