Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/268

Haec pagina nondum emendata est


I. i T. MACCI PLAVTI

quom mihi illa dicet ' mi animule, mi Olympio,

mea uita, mea mellilla, mea festiuitas, 13.5

sine tuos ocellos deosculer, uoluptas mea,

sine amabo ted amari, meu' festus dies, 50 meu' pullus passer, mea columba, mi lepus ',

quom mihi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,

quasi mus, in medio parieti uorsabere. 140

nunc ne tu te mihi respondere postules,

abeo intro. taedet tui sermonis. — Ch. te sequor. 55 hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro. —

��ACTVS II

II. i Clevstrata Pardalisca

Cl. Opsignate cellas, referte anulum ad me : ego huc transeo in proxumum ad meam uicinam. 145

uir si quid uolet me, facite hinc accersatis. Pa. prandium iusserat senex sibi parari. 5 Cl. st !

tace atque abi ; neque paro neque hodie coquetur, 149-50

quando is mi et filio aduorsatur suo

animi'amorisque caussa sui, 152-4

fiagitium illud hominis ! ego illum fame, ego illum siti, 155

10 maledictis, malefactis amatorem ulciscar,

ego pol illum probe incommodis dictis angam, faciam uti proinde ut est dignus uitam colat, Accheruntis pabulum,

flagiti persequen- 160

15 tem, stabulum nequitiae.

nunc huc meas fortunas eo questum ad uicinam.

s 137 sine uero amari te A 142 sermonis tui P 145

uiciniam A 146 hinc me ac. P 148 st] sta (in initio versus

sequen'.is)P 151 suo aduersatur A 158 ut om. P dignam A

162 hincP uicinas P

�� �