prol. T. MACCI PLAVTI
ea inuenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. mox hercle uero, post transactam fabulam, 85 argentum si quis dederit, ut ego suspicor, 85
ultro ibit nuptum, non manebit auspices. tantum est. ualete, bene rem gerite, [et] uincite uirtute uera, quod fecistis antidhac.
��ACTVS I
I. i Olympio Chalinvs
Ol. Non mihi licere meam rem me solum, ut uolo,
loqui atque cogitare sine ted arbitro ? 90
quid tu, malum, me sequere? Ch. quia certum est mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi ; 5 quin edepol etiam si in crucem uis pergere,
sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
possisne necne clam me sutelis tuis 95
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
Ol. quid tibi negotist mecum ? Ch. quid ais, inpudens? 10 quid in urbe reptas, uilice hau magni preti ?
Ol. lubet. Ch. quin ruri es in praefectura tua ?
quin potius quod legatum est tibi negotium, 100
id curas atque urbanis rebus te apstines ?
huc mihi uenisti sponsam praereptum meam : 15 abi rus, abi dierectus tuam in prouinciam.
Ol. Chaline, non sum oblitus ofncium meum :
praefeci ruri recte qui curet tamen. 105
s 84 transacta fabula P 87 et om. A 92 ibis tu te persequi P
97 negoti mecum est P 98 hau] hic P 102 mihi om. P
�� �