Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/263

Haec pagina nondum emendata est

PROLOGVS

Saluere iubeo spectatores optumos,

Fidem qui facitis maxumi, — et uos Fides.

si uerum dixi, signum clarum date mihi,

ut uos mi esse aequos iam inde a principio sciam. 5 qui utuntur uino uetere sapientis puto !

et qui lubenter ueteres spectant fabulas ;

anticua opera et uerba quom uobis placent,

aequom est placere ante (alias) ueteres fabulas :

nam nunc nouae quae prodeunt comoediae 10 multo sunt nequiores quam nummi noui.

nos postquam populi rumore intelleximus

studiose expetere uos Plautinas fabulas,

anticuam eiius edimus comoediam,

quam uos probastis qui estis in senioribus ; 15 nam iuniorum qui sunt non norunt, scio ;

uerum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

haec quom primum acta est, uicit omnis fabulas. •

ea tempestate flos poetarum fuit,

qui nunc abierunt hinc in communem locum. 20 sed tamen apsentes prosunt (pro) praesentibus.

uos omnis opere magno esse oratos uolo

benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

eicite ex animo curam atque alienum aes *,

prol.] fides Skutsch (Rhein. Mus. 55, 272) 2 et (itern) uos

Ritschl : et (ego) uos Skutsck, hiatum vitantes (sed cf. ad v. 23) 7 antiquaque Seyffert 8 alias add. Ritschl n rumore

Angelius: rumorem cod. 13 antiquam <eam) Miteller (Rheiti.

Mus. 54, 386) 20 prosunt <pro) Scyffert : prode sunt Loeive

23 diicite P E (pro deiicite ]) vix aes, quamquam hic prologus anti-

quita/cm affectare videtur (cf. vv. 7, 13 et versus hiantes) : aes (cito) Pradel de praep. p. 534 ex animo curas atque alienum aes eicite Schocll

�� �