V. iv T. MACCI PLAVTI CAPTIVI
20 Philoc. quin, inquam, intus hic est. Tv. fecisti edepol et
recte et bene. Philoc. nunc tibi pater hic est : hic fur est tuo' qui paruom
hinc te apstulit. Ty. at ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnu-
ficem dabo. Philoc meritus est. Ty. ergo edepol (merito) meritam 1020
mercedem dabo. sed (tu) dic oro : pater meu' tune es ? He. ego sum,
gnate mi. 25 Ty. nuncdemumin memoriam redeo,quom mecum recogito.] nunc edepol demum in memoriam regredior audisse me, quasi per nebulam, Hegionem meum patrem uocarier. He. is ego sum. Philoc compedibus quaeso ut tibi sit 1025
leuior filius atque huic grauior seruos. He. certumst principio id
praeuortier. 30 eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedis
tibi adimam, huic dem. St. quoi peculi nihil est, recte feceris.
C AT er v A Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio 1030
nec pueri suppositio nec argenti circumductio, 35 neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom
patrem. huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant. nunc uos, si uobis placet et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite : 1035
qui pudicitiae esse uoltis praemium, plausum date.
1020 merito add. Grutents 1021 tu add. Havet 1022
recogito Gniterns : cogito cod. 1023 audissem me P: redisse
n me A 1025 is om. P 1026 huic] hic P principium P
1030-6 in A niliil hgitur ttisi primae litterae versiium 1031 et 1034
fragmentvm dvbivm Nonitts 220 pilleus generis masculini.
Plautus Captiuis : pilleum Quem habuit deripuit eumque ad caelum tollit. In nomine fabulae erratiun esse videtur
�� �