Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/256

Haec pagina nondum emendata est

V. i T. MACCI PLAVTI

15 sicut tu huic potes, pater mi, facere merito maxume.

He. quid opust uerbis ? lingua nullast qua negem quidquid

roges. Philoc. postulo aps te ut mihi illum reddas seruom, quem

hic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. 94°

20 He. quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas ; et id et aliud quod me orabis impetrabis. atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. Philoc. quid fecisti? He. in lapicidinas compeditum

condidi, ubi resciui mihi data esse uerba. Philoc. uae misero 945

mihi, 25 propter meum caput labores homini euenisse optumo ! He. at ob eam rem mihi libellam pr6 eo argenti ne duis : gratiis a me, ut sit liber, ducito. Philoc edepol, Hegio, faci' benigne. sed quaeso hominem ut iubeas arcessi.

He. licet. ubi estis uos ? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. 95°

30 uos ite intro. interibi ego ex hac statua uerberea uolo erogitare meo minore quid sit factum filio. uos lauate interibi. Philop. sequere hac, Philocrates, me

intro. — Philoc sequor. —

ii Hegio Stalagmvs

He. Age tu illuc procede, bone uir, lepidum mancupium

meum. St. quid me oportet facere, ubi tu talis uir falsum autumas ? 95$ fui ego bellus, lepidus : bonu' uir numquam, neque frugi

bonae,

s 940 ut ei Ital. : uti cod. (pro ut ei) 94 l P ost v - 938 »'« cod.

(nonj) 948 cratisrorf. (C pro G\ ducito Lindemann : aducito cod. (iv. 3, p. 84) 950 uos (heus) Skntsch, cui hiatits ubi | es.

displicet 951 inter ibo cod. (i. 7)

�� �