Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/248

Haec pagina nondum emendata est

III. v T. MACCI PLAVTI

miserere certum est, quia mei miseret neminem. — 765

Ar. exauspicaui ex uinclis. nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo. —

��ACTVS IV

IV. i Ergasilvs

Er. Iuppiter supreme, seruas me measque auges opes, maxumas opimitates opiparasque offers mihi, laudem, lucrum, ludum, iocum, festiuitatem, ferias, 770

pompam, penum, potationes, saturitatem, gaudium, 5 nec quoiquam homini supplicare nunc certum est mihi ;

nam uel prodesse amico possum uel inimicum perdere, ita hic me amoenitate amoena amoenus onerauit dies.

sine sacris hereditatem sum aptus ecfertissumam. 775

nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, quoi boni 10 tantum adfero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius. nunc certa res est, eodem pacto ut comici serui solent, coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut

audiat ; speroque me ob hunc nuntiiim aeternum adepturum cibum. 780

ii Hegio Ergasilvs

He. Quanto in pectore hanc rem meo magi' uoluto, tanto mi aegritudo auctior est in animo. ad illum modum sublitum os esse mi hodie ! neque id perspicere quiui. 5 quod quom scibitur, (tum) per urbem inridebor. 785

quom extemplo ad forum aduenero, omnes loquentur :

765 misereri cod., item codd. gmmmaticorum aliquot (cf. ad Ttuc. 223) neminis me miseret nam mei m. n. codd. Nonii i^.fort. vera antiqua lectio 771 potationis cod. 772 fort. (quicquam) s.

ut septenarius fiat nunciam Geppert' 774 dies Pylades : mihi cod. 777 ipse cod. 779 me forf. 781 velmage 783 sublitum Ital. : subitum cod. hodie mihi cod. : trai. Rciz 785 tum add. Lindemann

�� �