Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/246

Haec pagina nondum emendata est

III. v T. MACCI PLAVTI

Ty. uot[a]uisti. He. qur es ausus mentiri mihi ?

Ty. quia uera obessent illi quoi operam dabam : 7°5

nunc falsa prosunt. He. at tibi oberunt. Ty. optumest.

at erum seruaui, quem seruatum gaudeo, 50 quoi me custodem addiderat eru' maior meus.

sed malene id factum (tu) arbitrare ? He. pessume.

Ty. at ego aio recte, qui aps te sorsum sentio. 710

nam cogitato, si quis hoc gnato tuo

tuo' seruos faxit, qualem haberes gratiam ? 55 emitteresne necne eum seruom manu ?

essetne apud te is seruos acceptissumus ?

responde. He. opinor. Ty. qur ergo iratus mihi es ? 715

He. quia illi fuisti quam mihi fidelior.

Ty. quid ? tu una nocte postulauisti et die 60 recens captum hominem, nuperum, nouicium,

te perdocere ut melius consulerem tibi

quam illi quicum una (a) puero aetatem exegeram ? 720

He. ergo ab eo petito gratiam istam. ducite

ubi ponderosas, crassas capiat compedis. 65 inde ibis porro in latomias lapidarias.

ibi quom alii octonos lapides ecfodiunt, nisi

cotidiano sesqueopus confeceris, 725

'Sescentoplago nomen indetur tibir

Ar. per deos atque homines ego te optestor, Hegio, 70 ne tu istunc hominem perduis. He. curabitur ;

nam noctu neruo uinctus custodibitur,

interdius sub terra lapides eximet : 73°

diu ego hunc cruciabo, non uno apsoluam die.

Ar. certumne est tibi istuc ? He. non moriri certius. 75 abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,

704 vel uotasti 709 tu add. Pylades id arb. fact. Came-

rarius: fact. id arb. Geppert 715 vel opino 716 vel illic

718 nuperum nouicium codd. Nonii 143 : nuperum et nouicium Prisciani i, 96 : nuper et nou. cod. ut tfid. 720 vel illic a add.

Pylades 721 istam gratiam cod. : trai. Pyladcs 725 cotidia-

nos cod. 731 ego hunc Ital. : hunc ego cod.

�� �