Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/244

Haec pagina nondum emendata est

III. iv T. MACCI PLAVTI

120 He. satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo ?

illic seruom se adsimulabat, hic sese autem liberum.

nuculeum amisi, reliqui pigneri putamina. 655

ita mihi stdlido susum uorsum os subleuere offuciis.

hicquidem me numquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, 125 ite istinc, ecferte lora.

Colaphvs Num lignatum mittimur ? v Hegio Tyndarvs Aristophontes

He. Inicite huic manicas *mastigiae.

Ty. quid hoc est negoti ? quid ego deliqui ? He. rogas, 660

sator sartorque scelerum et messor maxume ?

Ty. non occatorem dicere audebas prius ? 5 nam semper occant priu' quam sariunt rustici.

He. at(tat) ut confidenter mihi contra astitit !

Ty. decet innocentem seruolum atque innoxium 665

confidentem esse, suom apud erum potissumum.

He. astringite isti sultis uehementer manus. 10 Ty. tuos sum, tu has quidem uel praecidi iube.

sed quid negoti est ? quamobrem suscenses mihi ?

He. quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670

tuis scelestis, falsidicis fallaciis

delacerauisti deartuauistique opes. 15 confecisti omnis res ac rationes meas :

ita mi exemisti Philocratem fallaciis.

illum esse seruom credidi, te liberum ; 6 75

ita uosmet aiebatis itaque nomina

655 retinui ut vid. Donatus Adelph. 5, 3, 10 (sed. cf. Harv. Stud. 9, 127) 658 istinc Guietus : istinc [atque] cod. (cf. adAul. 784) : istim atque Lachmann 659 (maxumas) mast. Spengel 661 sartor

satorque codd. Nonii'] (s.v. sartores) 662 prius audebas dicere codd. Nonii 664 attat Hermann fort. mi homo contra 665

  • seruolum Bothe : seruom cod. cf. Asin. arg. 4 seruo pro seruolo ; v.

8) 668 tuas q. cod. (tu has q. J\ 672 deartuasti dilacerauisti

atque opes codd. Nonii 95 675 credi cod. (credidi J) (iii. 3)

�� �