Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/242

Haec pagina nondum emendata est

III. iv T. MACCI PLAVTI

neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic

autumat. 75 uerum si quid metuis a me, iube me uinciri : uolo,

dum istic itidem uinciatur. Ty. immo enim uero, Hegio, istic qui uolt uinciatur. Ar. tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut uerus hodie reperiare Tyndarus. 610

quid mi abnutas? Ty. tibi ego abnuto? Ar. quid agat,

si apsis longius ? 80 He. quid ais ? quid si adeam hunc insanum ? Ty. nugas !

ludificabitur, garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. ornamenta apsunt : Aiacem, hunc quom uides, ipsum uides. 615 He. nihili facio. tamen adibo. Ty. nunc ego omnino

occidi, nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. 85 He. do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me uelis. Ar. ex me audibis uera quae nunc falsa opinare, Hegio. sed hoc primum, me expurigare tibi uolo, me insaniam 620

neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod seruio. at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, 90 ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.

He. eho dic mihi, quis illic igitur est ? Ar. quem dudum dixi a principio tibi. hoc si secu' reperies, nullam caussam dico quin mihi 625

et parentum et libertatis apud te deliquio siet. He. quid tu ais? Ty. me tuom esse seruom et te meum

erum. He. haud istuc rogo. 95 fuistin liber ? Ty. fui. Ar. enim uero non fuit, nugas agit. Ty. qui tu scis ? an tu fortasse fuisti meae matri opstetrix, qui id tam audacter dicere audes ? Ar. puerum te uidi 630

puer. Ty. at ego te uideo maior maiorem : em rusum tibi.

614 quoi Acidalius : quod cod. (i. 7. "p. 21) 616 nihili Lambinus • nihil cod. 619 vel opinas 620 vel med expurgare (-rg- cod.)

631 (uir) uid. Mueller [Rhein. Mus. 54, 385

�� �