Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/239

Haec pagina nondum emendata est


CAPTIVI III. iv

540 He. sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere.

Ty. quis homost me hominum miserior?

Ar. quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos,

Tyndare, proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noueris? io cquidem tam sum seruos quam tu, etsi ego domi liber fui, tii usque a puero seruitutem seruiuisti in Alide. 545 He. edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. Ty. Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide, 15

ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas. nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, 550 et illic isti qui sputatur morbus interdum uenit.

proin tu ab istoc procul recedas. He. ultro istum a me !

Ar. ain, uerbero? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras 20

patrem, et eum morbum mihi esse, ut qui me opus sit insputarier ? He. ne uerere, multos iste morbus homines macerat, 555 quibus insputari saluti fuit atque is profuit.

Ar. quid tu autem ? etiam huic credis? He. .quid ego credam huic ? Ar. insanum esse me ? Ty. uiden tu hunc quam inimico uoltu intuitur? concedi 25

optumumst, Hegio : fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, caue tibi. He. credidi esse insanum extemplo, ubi te appellauit

Tyndarum. 560 Ty. quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit

qui siet. He. at etiam te suom sodalem esse aibat. Ty. hau uidi

magis.

547 istic Luchs 550 insputatur Pylades ' ex cod. ant.,'fort. recte

(v.9, 8) 553 vel med 554 Ty. Ne Redslob fort. homines

morbus (i, p. 37) 557 intuetur cod. 558 sit P* (s pro f) : id

Sclioell, aii Hegio displicet 560 Quin Pontanus : Ouia cod.

�� �