III. iii T. MACCI PLAVTI
neque exitium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc
aspellat metum, 5 nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, 5 2 ° nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obuiam est, neque deprecatio perfidiis meis nec malefactis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deuorticulum
dolis : operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, om- -nis res palam est, io neque de hac re negotium est 525
quin male occidam oppetamque pestem eri uicem — meamque. perdidit me Aristophontes hic modo qui uenit intro ; is me nouit, is sodalis Philocrati et cognatus est. neque iam Salus seruare, si uolt, me potest, nec copia est, 15 nisi si aliquam corde machinor astutiam. 53°
quam, malum ? quid machiner ? quid comminiscar ? maxu-
mas nugas, ineptiam incipisse. haereo.
iv Hegio Tyndarvs A ristophontes
He. Quo illurn nunc hominem proripuisse foras se dicam
ex aedibus ? Tv. nunc enim uero ego occidi : eunt ad te hostes, Tyndare. quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid 535
fatebor [mihi] ? res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis ? 5 utinam te di priu' perderent quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re inparatam omnem facis. occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
519 exitium Pontanus ' ex cod. vet.' : exilium cod. (L pro T) 520 mendatiis (-tus P E ) subdolis cod. : trai. Pylades 521
secl. Langen nec hi s. codd. schol. Verg. Georg. 4, 377 : ne cod.
(nec J) 522 precatio P E 527 qui uenit modo intro cod. :
N traieci: qui intro uenit modo Camerarins 53 t qua cod. (quam P3)
532 ineptias cod. : correxi fort. maxUmast Nugas ineptia incipissere. haereo. 534 vel ted 535 mihi del. Lindcmann, qui in v.
534 Tyndare. ei mihi scribit 538 rem Redslob
�� �