Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/237

Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI III. I

qui consilium iniere, quo nos uictu et uita prohibeant, is diem dicam, inrogabo multam, ut mihi cenas decem 495 meo arbitratu dent, quom cara annona sit. sic egero. 35

nunc ibo ad portum hinc : est illic mi una spes cenatica ; si ea decollabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam. —

H e g i o ii

He. Quid est suauiu' quam bene rem gerere bono publico, sicut ego feci heri, quom 500 emi hosce homines : ubi quisque uident,

eunt obuiam gratulanturque eam rem. 5° 2 ita me miserum restitando retinendo[que] lassum reddi- 5

derunt : uix ex gratulando miser iam eminebam. 505 tandem abii ad praetorem ; ibi uix requieui :

rogo syngraphum : datur mi ilico : dedi Tyndaro : ille abiit

domum. inde ilico praeuortor domum, postquam id actum est ; ego protinus ad fratrem inde abii, mei ubi sunt alii captiui. 10 rogo Philocratem ex Alide ecquis omnium no[ue]rit : 510 tandem hic exclamat eum sibi esse sodalem ;

dico eum esse apud me ; hic extemplo orat opsecratque eum sibi ut liceat uidere : iussi ilico hunc exsolui. nunc tu sequere me, 15

5 14 ut quod me orauisti impetres, eum hominem uti conuenias. —

Tyndarvs iii

Ty. Nunc illud est quom me fuisse quam esse nimio mauelim : nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se. hic illest dies quom nulla uitae meae salus sperabilest,

493 concilium cod. 496 vel illi 503 que del. Hermann

507 reuortor B 508 ego Skutsch : eo cod. (v. 12, p. 74) 509

hominum Hermann 511 eum om. B {add. post esse B 3 )

515 uti] ut cod. 517 se Dousa : me cod.

�� �