Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/231

Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI II. ii

mihi des pro illo ? Tv. optuma immo. He. soluite istum

nunciam, 355 atque utrumque. Ty. di tibi omnes omnia optata offerant, 105 quom me tanto honore honestas quomque ex uinclis eximis. hoc quidem hau molestumst iam, quod collus collari caret. He. quod bonis bene fit beneficium, gratia ea grauida est

bonis. nunc tu illum si illo es missurus, dice, dem6nstra, praecipe 360 quae ad patrem uis nuntiari. uin uocem huc ad te? Ty. no

uoca.

��Hegio Philocrates Tyndarvs iii

He. Quae res bene uortat mihi meoque filio

uobisque, uolt te nouos erus operam dare

tuo ueteri domino, quod is uelit, fideliter.

nam ego te aestumatum huic dedi uiginti minis, 365 hic autem te ait mittere hinc uelle ad patrem, 5

meum lit illic redimat filium, mutatio

inter me atque illum ut nostris fiat filiis.

Philoc. utroque uorsum rectumst ingenium meum,

ad ted atque illum ; pro rota me uti licet : 370 uel ego huc uel illuc uortar, quo imperabitis. IO

He. tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,

quom seruitutem ita fers ut (eam) ferri decet.

sequere. em tibi hominem. Ty. gratiam habeo tibi,

quom copiam istam mi et potestatem facis, 375 ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, 15

qui me quid rerum hic agitem et quid fieri uelim

patri meo ordine omnem rem illuc perferat.

355 offerant Fkckeiscn : ferant cod. 357 collari Donaius (G.

L. 3, 393) ttt vid. : collaria cod. 359 monstra Camerarius

364 te huic dedi aestumatum Bothe : fort. aest. huic te dedi 369

atque ad illum P E 371 tibi Fleckeiscn : tibi Jea] cod. (c/. v. 372)

372 eam add. Schoctt ex v. 371, nam ita vix Plautinum

�� �