Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/230

Haec pagina nondum emendata est

II. ii T. MACCI PLAVTI

eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis , et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. Ty. optumum atque aequissumum oras optumusque homi-

num es homo. sed is priuatam seruitutem seruit illi an publicam ? 85 He. priuatam medici Menarchi. Philoc. pol isquidem 335

huiius est cluens. tam hoc quidem tibi in procliui quam imber est quando pluit. He. fac is homo ut redimatur. Ty. faciam. sed te id oro,

Hegio,— He. quiduis, dum ab re ne quid ores, faciam. Ty. ausculta,

tum scies. ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. 90 uerum te quaeso [ut] aestumatum hunc mihi des, quem 340

mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi. He. immo alium potius misero hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conueniat patrem, qui tua quae tu iusseris mandata ita ut uelis perferat. Ty. at nihil est ignotum ad illum mittere : operam luseris. 95 hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc uenerit. 345 nec quemquam fideliorem neque quoi plus credat potes mittere ad eum nec qui magi' sit seruos ex sententia, neque adeo quoi suom concredat fiHum hodie audacius. ne uereare, meo periclo huius ego experiar fidem, 100 fretus ingenio eius, quod me esse scit Crga sese beniuolum. 350 He. mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si uis.

Ty. uolo ; quam citissume potest, tam hoc cedere ad factum uolo. He. num quae caussa est quin, si ille huc non redeat, uiginti

minas

332 vel ted 333 homo es corr. es homo ut vid. (e homo P E )

335 Philoc.] Ty. Ital. is] hic cod. 337 sed ted oro hoc Brix 340 te del. Brix : ut del. Bosscha 342 conuenit cod. 345 omne trans- actum reddet cod. : trai. Guietns 346 -fiequemquam cod. 347 nequi cod. vel mage 348 tuum Ital. 349 vcl periculo fidem Ital. : uice fidem cod. (iv. 3) 350 vel ess' erga se B : sese erga Schoell

�� �