Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/229

Haec pagina nondum emendata est


CAPTIVI II. il

sed uiden ? fortuna humana fingit artatque ut lubet : 305 me qui liber fueram seruom fecit, e summo infumum ; 55

qui imperare insueram, nunc alterius imperio opsequor.

et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,

habeam dominum, non uerear ne iniuste aut grauiter mi

imperet.

Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non uis, uolueram. 310 He. loquere audacter. Ty. tam ego fui ante liber quam 60

gnatus tuos,

tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,

tam ille apud nos seruit quam ego nunc hic apud te seruio.

est profecto deu', qui quae nos gerimus auditque et uidet :

is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curauerit ; 315 bene merenti bene profuerit, male merenti par erit^ 65

quam tu filium tuom tam pater me meu' desiderat.

He. memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust

mihi?

Ty. ego patri meo esse fateor summas diuitias domi

meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, 320 ne tuom animum auariorem faxint diuitiae meae : 7°

ne patri, tam etsi unicu' sum, decere uideatur magis,

me saturum seruire apud te sumptu et uestitu tuo

potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem uiuere.

He. ego uirtute deum et maiorum nostrum diues sum satis. 325 non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo : 75

scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit ;

est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.

odi ego aurum : multa multis saepe suasit perperam.

nunc hoc animum aduorte, ut ea quae sentio pariter scias. 330 filiu' meus illic apud uos seruit captus Alide : 80

309 uoluerim Brix 317 istoc cod., antiqua forma 321

unicus (vix uncus) verb. dactyl. in tertio pede suspectum : sum unicus Mueller, cui patri non displicet decore (adiectiv.) Schoell 324

item Aul. 166 ; del. Ritschl 326 luculentos P E D 329 aduortite

cod. 330 vel filius m. illi

�� �